Thursday, June 16, 2011

Image: Feles, Mus, et Caseus


M0387 - M0388 - M0389
388. Feles, Mus, et Caseus. Vir quidam magnum ac pulcherrimum in capsa caseum habebat, quem musculus edebat. Ex consilio ergo amici, felem illuc clausit quae, occiso mure, totum caseum comedit. Fabula indicat eos non adhibendos custodes, qui non minus quam hostes nobis nocere possunt.



M0388 = Perry594. Source: Abstemius 116. This is Perry 594. Compare the story of the man and the weasel, #193.

No comments:

Post a Comment