Sunday, June 26, 2011

Image: Cuculus et Aquila


M0508 - M0509 - M0510
509. Cuculus et Aquila. Volucres quondam invenerunt nidum ex rosis contextum et floribus aromatum, et dixit aquila quod nidus ille daretur avi nobilissimae et facit convocare volucres caeli. Et quaerebat ab eis omnibus audientibus quae esset avis nobilissima. Et respondit cuculus, “Kuk, kuk.” Item quaerebat aquila quae esset avis velocissima. Et respondit cuculus, “Kuk, kuk.” Item quaerebat quae avis esset formosissima. Respondit cuculus, “Kuk, kuk.” Et quaerebat quae esset avis melius cantans. Et respondit cuculus, “Kuk, kuk.” Cui aquila indignata ait, “Cuculus infelix, te ipsum semper laudas, et ideo summam condemnationis contra te promitto, quod nec istum, nec alium nidum umquam habebis.” Unde cuculus semper ponit ova sua in nido alterius avis.



M0509 = Perry626. Source: Odo, Fable 76. This is Perry 626. For another story of the cuckoo singing about itself, see #508. See also the story of the owl and the rose, #463.

No comments:

Post a Comment