Monday, August 1, 2011

Image: Cuculus, Luscinia, et Asinus


M0509 - M0510 - M0511
510. Cuculus, Luscinia, et Asinus. Orta contentione lusciniam inter et cuculum, uter suavius caneret, delectus est pro iudice asinus, et ipse vocis cantandi peritia, suo iudicio, non ignobilis. Iubente asino, prior cantat luscinia modulaturque carmen tanta dulcedine et varietate distinctum ut nil esse posse suavius diceres. Eodem iubente, vicissim cantat cuculus antiquam suam ridiculamque cantilenam. Quo cantante, arrigit ambas aures asinus et delectatus suavitate cantus cuculi, ut qui ad suum cantum propius referret; pronuntiat victorem cuculum, victam lusciniam. Non mirum si quotidie ad aram iustitiae naufragetur innocentia, ubi asinus fiat iudex.



M0510 (not in Perry). Source: Irenaeus 236. This fable is not in Perry’s catalog, but it does appear in Camerarius. Compare the story of the nightingale and the finch, #541. For the donkey’s lack of musical ability, see #217, #232 or #866.

No comments:

Post a Comment