Wednesday, June 22, 2011

Image: Monedula et Corvi


M0456 - M0457 - M0458
457. Monedula et Corvi. Monedula quaedam, corporis magnitudine ceteris praestantior, suarum consortium despiciens, ad corvos secessit rogavitque ut eorum societate frui permitterent. Illi, formam et vocem corvi ei deesse noscentes, inter verbera eiecere. Ita ab illis expulsa, ad monedulas revertitur, sed illae, ob iniuriam illatam iratae, non suscepere. Ac ita factum est ut utrorumque consortio privaretur.



M0457 = Perry123. Source: De Furia 285. This is Perry 123. Compare the fable of the wolf who thought he could be a lion, #91.

No comments:

Post a Comment