Friday, January 7, 2011

Image: Monedula Esuriens et Vulpes


M0455 - M0456 - M0457
456. Monedula Esuriens et Vulpes. Monedula esuriens in ficu dormitabat. In qua grossos nondum maturos cum reperisset, ibi dum maturescerent exspectabat. Sed vulpes, eam illic immorantem conspicata reique causa intellecta, “Amica, falleris,” ait, “spei tantum inhaerens, quae pascere scit quidem, sed non nutrire.”



M0456 = Perry126. Source: De Furia 284. This is Perry 126. Compare the fable of the fox and the grapes, #37.

No comments:

Post a Comment