Sunday, June 19, 2011

Image: Perdix, Gallus, et Venator


M0530 - M0531 - M0532
531. Perdix, Gallus, et Venator. Venatori cuidam, dum sibi cenam parabat, amicus repente supervenit. Is vero, cum nullas aves haberet in cavea, nihil enim ea die venatus fuerat, confestim ad perdicem quamdam interficiendam se contulit, quam cicurem fecerat et ad venandum egregie docuerat. Quod ubi illa vidit, ne se occideret exorabat; “Quid enim,” aiebat, “me caesa, tibi retia proderunt, si quando venatum exibis? Quis tibi avium turmas congregabit?” His auditis, venator perdicem dimisit et ad gallum capiendum se convertit. At ille, ex summo tecti fastigio clamans, “Quomodo posthac,” aiebat, “scire poteris, quantum ortus distet aurorae? Si me horarum indicem neci dederis, quis tibi quae mane sunt facienda commemorabit?” Sed venator “Aptas,” inquit, “venationi tempestates bene cognoscis, attamen aliquid oportet habere, quod amicus meus cenare possit.”



M0531 = Perry361. Source: De Furia 369 (shortened). This is Perry 361. Compare the fable of the rooster pleading for its life while in the clutches of the cat, #394, or in the clutches of the thieves, #554.