Tuesday, June 14, 2011

Image: Salix et Agricola


M0711 - M0712 - M0713

712. Salix et Agricola. Salix adulta in valle aquosa ad humidam paludis pinguissimae oram vernabat. Cum hinc suspiciens videret consitas in propinquo monte pinus verticibus altis ad caelum inter nubila ardua erigi, his invidere coepit et sortem suam despicere. Cumque cultor pauperis loci huc accessisset, ipsum incessit questibus amaris: se languere in ea tristi, insalubri valle iam diu; brevi morituram, ni citius in monte transferat ex hoc solo praeter modum humido nimisque frigente. Agricola, stultus ipse, stultis eius precibus paruit et solo natali avulsam, licet valentem, in altum montis iugum transtulit. Illa triumphat se iam putri humore carere, nec bufonum sordibus infici, nec ranarum contumeliis affici. Aquilonis autem flamine primo impulsa, deiicitur et per saxa praecipitans ruit.




M0712 (not in Perry). Source: Desbillons 12.28 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun as his source. For another story about a failed relocation, see the story of the apple tree, #711.

No comments:

Post a Comment