Monday, June 13, 2011

Image: Pisces et Quadrupedes


M0577 - M0578 - M0579
578. Pisces et Quadrupedes. Quadrupedes, cum bellum sibi ab avibus esset indictum, cum piscibus foedus inierunt ut, eorum auxilio, se ab avium furore tuerentur. Cum autem optata exspectarent auxilia, pisces negant se per terram ad eos accedere posse. Haec nos admonet fabula ne eos nobis socios faciamus, qui, cum opus sit, nobis adesse non possint.



M0578 (not in Perry). Source: Abstemius 21. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the viper and the frogs, #625, or the alliance of the dolphin and the lion, #597.

No comments:

Post a Comment