Monday, July 25, 2011

Image: Naufragi Duo


M0926 - M0927 - M0928

927. Naufragi Duo. Navis quondam, procellosi maris vi allisa ad oram longinquam, mersis profundo ceteris, rusticum et sophum eiecerat, potus cibique indigos. Vident iam se fame esse perituros, et maerent. Mox tamen sophus “Bono animo es,” inquit; “me duce, fortuna melior sperari potest; hinc ad urbem proximam cito ambulemus et uberes scientiae fontes aperiam. Quid malum sit, quid bonum, quid turpe, quid decorum, gentem barbaram docebo omnesque sanctis artibus institutos adducam ut suas opes quascumque participare nobiscum velint.” At rusticus “Alimenta ventri,” inquit, “iam nimis diu inani, paranda sunt quamprimum; hac ipsa die cenare cupio.” Dixit, simulque proximum petit nemus; ramos defringit arborum, mundat, ligat, defert in urbem, venales pronuntiat, vendit, cibosque emit pecunia facta. Ars optima quae suo domino victum parat.



M0927 (not in Perry). Source: Desbillons 9.6 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons is retelling La Fontaine 10.16, who knows the story from Bidpai. Compare the story about the singing gnat and the practical bees, #698.