Sunday, July 24, 2011

Image: Anseres et Anus


M0574 - M0575 - M0576
575. Anseres et Anus. Anus olim, quae nuper rus ex urbe venerat, cerasorum modium in vino coxit. Quod autem hunc cibum famuli edere noluerunt, anus omnia anseribus comedenda foras abiecit. Mox ancilla accurrit exclamans, “Huc cito, domina mea, festina. Anseres mortui sunt. Ecce: humi exanimes sternuntur.” “Me miseram!” anus inquit. “Quid faciam? Plumas saltem ex avibus vellite, ne eas quoque perdamus.” Itaque plumae sine mora avelluntur. Postridie tamen prima luce ancilla dominam e lecto excitavit. Horribile dictu: anseres in vitam restituti huc illuc sine plumis palabantur. Nam ebrii tantum vino facti erant, non mortui. “Heu, quid miserrimae aves facient?” anus exclamat. “Nonne plumis nudatae frigore necabuntur?” Ergo benevola anus tunicas avibus e rubro pallio fecit, et mox anseres rubris tunicis induti ruricolarum cachinnos commoverunt.



M0575 (not in Perry). Source: Thomas 61 (shortened). This fable is not included in Perry’s catalog. For another case of animals drinking, see the mouse in the beer, #202.