Friday, August 26, 2011

Image: Apicula et Fuci Otiosi


M0673 - M0674 - M0675
674. Apicula et Fuci Otiosi. Animadvertens apicula fucos otiosos in copia non minore vitam degere quam laboriosissimum genus apicularum, eos imitari et non magis opus facere velle decrevit. Sed, cum quasi pensum cotidianum ab illa exigeretur, desertis suis, ad fucos transiit, interque illorum furta suppetente etiam ubique pabulo, aestatem satis, ut rebatur, commode transegit. Sub hiemis autem frigora, fuci in suas lamulas disperguntur et se quasi sepeliunt intra cavernas. Apicula igitur revolabat ad genus suum et alvearia repetebat; verum, omnibus foraminibus et ostiolis alveorum obturatis, celeriter gelu hiemis et imbribus oppressa interiit.



M0674 (not in Perry). Source: Camerarius 486. This fable is not included in Perry’s catalog, but there is a fable in Phaedrus about the rivalry of the bees and the drones, #673. Compare also the fable of the jackdaw who wanted to be a peacock, #450.

No comments:

Post a Comment