Saturday, August 27, 2011

Image: Muscae et Rusticus


M0681 - M0682 - M0683
682. Muscae et Rusticus. Impatiens quidam in aestate muscarum, a quibus perpetuo vexaretur, arripit iratus accensa stramenta et in casula ubique circumfert flammam, cuius vi muscae vel necarentur vel repellerentur. Sed incautius dum ignem tractat, tugurioli arida materia incenditur et domuncula tota conflagrat. Fabula docet plerosque vitantes parva detrimenta in maxima damna incidere.



M0682 (not in Perry). Source: Camerarius 443. This fable is not in Perry’s catalog, although Perry 471 is about a man who burns his own shirt to get rid of the lice.

No comments:

Post a Comment