415. Aquila, Sol et Bubo. Aquila, habens filiam, quaesivit ab omnibus consilium cui deberet tam nobilis domicella desponsari. Qui omnes concordaverunt quod Soli. Respiciens, aquila vidit bubonem et mittens pro eo dixit, “Hoc consilium mihi dederunt; tamen, quia estis de hominibus meis, volo vestrum audire consilium.” Qui ait, “Vos estis avis fortior et nobilior, et magis appropinquatis Soli; aliquando tamen gravat vos, et nos debiliores multo plus. Si filia vestra maritaretur Soli, tot poterunt generari Soles quod nulla avis poterit durare.” “Verum,” inquit aquila, “est; non fiet ita.” Docet petere consilium apertius, quia aliquando melius invenitur.
M0415 (not in Perry). Source: Bern Romulus 2 (Hervieux p. 302). This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. The motif of “multiplying suns” does appear in the traditional fable of the frogs and the sun’s wedding, #607.