200. Mus in Cista Natus. Mus,
in cista natus, omnem fere ibi duxerat aetatem, nucibus pastus quae in
ea servari solebant. Dum autem circa oras cistae ludens decidisset
quaereretque ascensum, reperit epulas lautissime paratas, quas cum
gustare coepisset, “Quam stultus,” inquit, “hactenus fui, qui toto in
terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam. Ecce quam
suavioribus hic vescor cibis.”
M0200 (not in Perry).
Source: Abstemius 1. This fable is not in Perry’s catalog; Perry
omitted most of Abstemius’s fables. For a different perspective, see the
story of the city mouse and the country mouse, #196.