441. Corvus et Viatores. Nonnullis ad opus quoddam agendum profectis, corvus oculorum altero captus obvius fuit. Conversis proinde illis et quodam ut reverterentur suadente, quod nimirum id huiusmodi moneret augurium, alter respondit, “Qui nobis ille futura praedixerit, qui neque propriam caecitatem praevidit, ut sibi ab illa caveret?” Ita qui in propriis rebus desipiunt, etiamsi consilia dent aliis, inutiles et viles sunt.
M0441 = Perry236. Source: De Furia 310. This is Perry 236. For another fable about the raven’s divinatory powers, see #440. For a fable about a fortune-teller who could not predict the future, see #889.