Thursday, August 4, 2011

Image: Accipitres et Columbae


M0421 - M0422 - M0423
422. Accipitres et Columbae. Accipitres, invicem inimici, quotidie decertabant; suisque odiis occupati, alias aves minime infestabant. Columbae, eorum vicem dolentes, eos missis legatis composuere. Sed illi, ubi inter se amici effecti sunt, ceteras aves imbecilliores et maxime columbas vexare et occidere non desinebant. Tunc secum columbae, “Quam utilior accipitrum discordia quam concordia nobis erat!”



M0422 (not in Perry). Source: Abstemius 96. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the doves who made the hawk their king, #423.

No comments:

Post a Comment