Sunday, August 14, 2011

Image: Gallina Ovis Incubans et Vulpes


M0564 - M0565 - M0566
565. Gallina Ovis Incubans et Vulpes. Vulpes rustici cuiusdam domum ingressa, reperit in nido gallinam, ovis incubantem, quae eam rogabat, dicens, “Ne me, obsecro, in praesentia occidas macilentam. Exspecta paululum, dum pulli mihi nascantur, quos ut tenellos absque dentium dolore esse poteris.” Tunc vulpes “Non essem,” inquit, “inter vulpes numeranda, si nunc esuriens, spe pullorum, qui nondum nati sunt, paratum omittere cibum. Dentes validos gero, qui quamlibet durissimam carnem molere consueverunt.” Haec dicens, gallinam devoravit.



M0565 (not in Perry). Source: Abstemius 151. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the little fish and the fisherman, #580.