Saturday, August 13, 2011

Image: Luscinia et Acanthis


M0540 - M0541 - M0542
541. Luscinia et Acanthis. Luscinia et acanthis ante fenestram in caveis inclusae pendebant. Luscinia cantum iucundissimum incipit. Pater filium interrogat utra avis tam suaviter canat, et ostendit ei utramque. Filius statim, “Sine dubio,” inquit, “acanthis ista est, quae sonos illos suavissimos edit; pennas enim habet pulcherrimas.” Haec fabula eos reprehendit qui homines ex vestibus et forma aestimant.



M0541 (not in Perry). Source: Gildersleeve 9. This fable is not in Perry’s catalog. Compare the proverbial paradox in Calpurnius 6, credibile est, si vincat acanthida cornix, / vocalem superet si dirus aedona bubo (see Erasmus, Adagia 1.8.83).

No comments:

Post a Comment