Thursday, September 9, 2010

Illustrated: Perdix et Galli


M0524 - M0525 - M0526
525. Perdix et Galli. Cum quidam domi haberet gallos, mercatus est perdicem et eam dedit in societatem gallorum alendam et saginandam una cum eis. Galli, quisque pro se, mordebant, et eam abigebant. Perdix autem apud se afflictabatur, existimans talia sibi inferri a gallis quod suum genus alienum esset ab illorum genere. Vero ubi non multo post aspexit illos inter se pugnantes et mutuo percutientes, a maerore et tristitia recreata inquit, “Equidem post haec amplius non afflictabor, eos videns dimicantes etiam inter se.”

Perdix et Galli Pugnantes

Click here for a SLIDESHOW of all the Rabier images.
M0525 = Perry023. Source: Clarke 167 (word order adapted). This is Perry 23. For another fable about roosters fighting, see #563.