471. Ciconia et Catus. Ciconia anguillam sibi et pullis suis ad vescendum portavit. Quod videns catus, qui libenter comedit pisces, licet non velit humectare pedes, ait, “O avis pulcherrima, rostrum habes rubeum et plumas albissimas; numquid rostrum tuum ita rubeum est interius ut exterius?” Ciconia noluit aliquid respondere nec rostrum aperire, quia noluit anguillam dimittere. Iratus murilegus vituperabat ciconiam, “Vel es surda vel muta. Non poteris respondere, miserrima? Nonne quandoque comedis serpentes quae sunt animalia venenosa et immundissima? Quodlibet animal mundum munda diligit, et tu, turpia et immunda. Igitur es inter ceteras aves immundissima.” Ciconia, nihil respondens, cum anguilla tenuit viam suam. Sic vir iustus nec in laudibus extollitur nec in vituperiis deicitur.
(
image: with a fish, instead of an eel)
M0471 (not in Perry). Source: Odo, Fable 71. This fable is not in Perry’s catalog; Perry was not systematic in his coverage of medieval sources. Compare the story of the young man and the bones, #894.