Friday, June 24, 2011

Image: Ciconia et Uxor Eius


M0471 - M0472 - M0473
472. Ciconia et Uxor Eius. Ciconia semel rixata est cum uxore sua et cum rostro oculum extraxit. Verecundata ciconia quod talem iniuriam intulerit, in aliam regionem volare coepit. Obviavit ei corvus et quaesivit causam itineris. Ciconia dixit quod cum rostro oculum uxoris extraxit. Respondit corvus, “Nonne adhuc habes idem rostrum?” Dixit ciconia quod sic. Dixit corvus, “Quare igitur fugis, quoniam, ubicumque fueris, semper rostrum tuum tecum portas?”



M0472 = Perry590. Source: Odo, Fable 11. This is Perry 590. Compare the story of the magpie and her tail, #495, or the bear and his wife, #134.