Wednesday, September 28, 2011

Image: Iuvenis et Vir Senex


M0968 - M0969 - M0970

969. Iuvenis et Vir Senex. Vir decrepitae senectutis irridebatur a iuvene quodam ut delirus quod arbores insereret, quarum non esset poma visurus. Cui senex “Nec tu,” inquit, “ex iis, quas nunc inserere paras, fructus fortasse decerpes.” Nec mora; iuvenis ex arbore, quam surculos decerpturus ascenderat, ruens collum fregit. Fabula indicat mortem omni aetati esse communem.




M0969 (not in Perry). Source: Abstemius 167. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a story about an old man surprised by death, see #818.

No comments:

Post a Comment