Friday, September 9, 2011

Image: Sirpiculi et Ranae


M0733 - M0734 - M0735

734. Sirpiculi et Ranae. Familia quaedam ranunculorum in paludis sirpiculis annos multos habitaverat et diligenter sirpiculos, ut tecta sua, conservarant et integros praestiterant. Horum posteritas petulantior et lascivior tenellos sirpos arrodere et vastare coepit. Hanc iniuriam ferebant aegre sirpiculi et primum precari incolas suos ne se, a maioribus ipsorum defensos et custoditos, perderent. Deinde cum precibus parum proficerent cumque illos ranunculi irriderent et dicerent maiores suos bonis suis uti nescivisse, sirpiculi sceleratam vim alumnorum suorum confirmatis animis pertulerunt. Sed non longe abfuit vindicta et scelerata vis in capita ingratae sobolis celeriter convertit, nam, erosis sirpiculis et loco iam aperto atque patente, mox ranae visae, absque negotio a volucribus et hydris arreptae et distractae fuerunt.



M0734 (not in Perry). Source: Camerarius 426 (shortened). This fable is not in Perry’s catalog. Compare Abstemius’s fable of the dormice and the oak tree, #706.

No comments:

Post a Comment