Thursday, September 30, 2010

Illustrated: Vitis et Hircus


M0734 - M0735 - M0736

735. Vitis et Hircus. Cum vitis pampinos ederet, eos arrodebat hircus. Quod dum faceret, ita eum increpat vitis, “Cur tu mea folia carpis? Nonne satis superque herbarum?” Cum autem vitem depascere pergeret hircus, “Quantum potes,” inquit vitis, “mihi noceto; ego tamen vini tantum tulero, quantum, te mactato, ad libandum diis satis fuerit.”

Hircus et Vitis

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.

M0735 = Perry374. Source: Dana 22. This is Perry 374. Compare the fable of the deer and the vine, #156. Read a Fabula Facilis version of this fable.

No comments:

Post a Comment