613. Bufo et Filius Eius. Animalia celebraverunt concilium. Bufo misit illuc filium suum, sed oblitus est sotulares novos. Quaesivit bufo animal velox quod posset ad concilium accelerare. Leporem vocavit et, mercede constituta, dixit ei quod deferret sotulares novos filio suo. Respondit lepus, “Quomodo potero discernere filium tuum in concilio?” Dixit bufo, “Ille qui pulcherrimus est inter omnia animalia est filius meus.” Dixit lepus, “Numquid pavo est filius tuus?” Respondit, “Nequaquam, quoniam pavo turpes habet pedes.” Dixit lepus, “Qualis est igitur filius tuus?” Et dixit bufo, “Qui tale habet caput quale est meum, talem ventrem, tales tibias, tales pedes, ille pulcher filius meus; illi deferas sotulares.” Venit lepus et narravit omnia leoni et ceteris bestiis, et ait leo, “Si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam.”
M0613 = Perry591. Source: Odo, Fable 14 (shortened). This is Perry 591. Diana is the Roman name for the Greek goddess Artemis, sister of Apollo. Compare the ugly children of the owl, #461, or the monkey, #107.