659. Cicadae et Musae. Cum carmina, primum proferentibus Musis, cognita ab hominibus fuissent, erant qui tam incredibili et infinito studio illorum tenerentur ut prae his non modo nihil rerum necessariarum curarent ac respicerent, sed ne vacarent quidem cibo sumendo. Quos Deorum aliquis miseratus, attenuatos fame et vigiliis atque assidua occupatione carminum, in cicadas fertur mutasse, ut cupiditati illorum nihil umquam deesset, cum praeter vocem nihil ferme quo vita intellegi posset haberent; corpus autem eiusmodi, ut minimo cibo duraret, itaque rore pasci ac vivere cicadae putantur.
M0659 = Perry470. Source: Camerarius 401. This is Perry 470. This myth of the cicadas is told in Plato’s Phaedrus. For another metamorphosis story, see the fable of the ant, #650.