625. Hydrus, Vipera et Ranae. Vipera, ad fontem accedens, ex eo potare solebat. Hydrus, loci illius incola, vetabat, increpans quod, propriis pascuis non contenta, ad suam quoque mansionem accederet. Quae contentio cum magis magisque in dies cresceret, in proelium tandem venire decernunt, ea lege ut victori et telluris et aquae ius cederet. Statuto igitur proelii tempore, ranae, hydri odio, ad viperam veniunt, animumque ei, pollicitae se socias adfore proelii, addunt. Vipera cum hydro congreditur, sed ranae, nihil ultra praestare cum possent, ingentem e stagno clamorem ediderunt. Victrix autem vipera ranas, quod se socias pollicitae pugnae non interfuissent, graviter obiurgavit. At illae, “Heus tu,” dixere, “scito societatem nostram non manibus, sed voce constitisse.” Indicat haec fabula quod verborum auxilia nihil prosunt ubi manibus opus est.
M0625 = Perry090. Source: De Furia 272 (shortened). This is Perry 90. Compare the fable of the alliance between the fish and the animals, #578.