522. Columbae, Aquila, et Accipiter. Aquilam regem omnium avium traditum habemus ab antiquis. Quae aliquando in summitate quercus resedit; accipiter autem, qui iudex avium est vocatus, subtus aquilam consedit in ramo qui vicinior erat terrae. Super terram vero, levi alarum plausu, granis frumenti satiatae, columbae colludebant. Quibus ita loctus est accipiter, “Quae audacia sic lasciviendi vobis praestat fiduciam, me praesente, qui iudex vester vocor et dominus? Certissime noveritis quod, si aquila, rex noster, super me non assideret, aliis vos ludis citissime implicarem.” Utile est iudicem sublimiori subditum esse potestati, cuius formidine iram suam infra terminos suos constringat.
M0522 = Perry672. Source: Romulus Anglicus 52. This is Perry 672. For another story about the dangers of the hawk, see the hawk testifying in court against the sheep, #299.