Tuesday, October 25, 2011

Image: Columbae et Nisus


M0520 - M0521 - M0522
521. Columbae et Nisus. Nisus semel rapuit columbam et devoravit. Aliae columbae acceperunt consilium cui conquererentur et dixerunt, “Duci!” Est autem avis nomine “dux,” magno capite et maior aquila, et ideo columbae conquestae sunt ei de niso, quod faceret iustitiam. Audita querela, respondit dux magna ingurgitatione, “Cloc!” Quo audito, dixerunt columbae, “Quam bene intonuit! Certe faciet sibi de niso unum morsellum.” Iterum venit nisus, et aliam columbam rapuit. Accesserunt columbae ad ducem et respondit, “Cloc!” Dixerunt columbae, “Quam strenue comminatur; optime faciet iustitiam.” Nisus tertiam columbam accepit. Columbae tertio venerunt ad ducem ut vindictam acciperet. Et ipse respondit, “Cloc!” Audientes dixerunt, “Semper dicit cloc, et numquam iustitiam facit. Recedamus a regno suo et infestemus eum sicut stultum.” Hinc columbae, quando ducem vident, eum infestant.



M0521 = Perry588. Source: Odo, Fable 2 (shortened). This is Perry 588. For another useless king, see the story of the owl and the larks, #503.