Sunday, October 23, 2011

Image: Columbae Pullus a Corvo Raptus


M0513 - M0514 - M0515
514. Columbae Pullus a Corvo Raptus. Corvus semel rapuit pullum columbae, et venit columba ad nidum corvi, supplicans quod redderet sibi pullum suum. Et ait corvus, “Scisne cantare?” Et ait columba, “Scio, sed minus bene.” Et ait corvus, “Canta igitur.” Cantavit igitur columba ut scivit. Et ait corvus, “Canta melius, vel pullum non habebis.” Et ait columba, “Nec possum nec novi melius cantare.” Respondit corvus, “Pullum igitur non habebis,” et corvus cum uxore sua pullum columbae devoraverunt.



M0514 = Perry606. Source: Odo, Fable 40. This is Perry 606. Compare the fable of the hawk and the nightingale’s chicks, #539.

No comments:

Post a Comment