Friday, October 14, 2011

Image: Prometheus et Epimetheus


M0793 - M0794 - M0795

794. Prometheus et Epimetheus. Cum fabricari in loco subter terram secretiore homines coepisset Prometheus, occupato quondam aliis illo rebus, venit in officinam frater ipsius Epimetheus et, conspectis operibus institutis, coepit et ipse, imitando fraternas effigies, aliquid formae humanae de luto componere. Quibus inter alias quas absolverat Prometheus, postea animatis etiam ipsis, magna fuit inter haec duo genera differentia, sicut et inter eorum posteritatem manet. Nam Promethei soboles acris est et prudens et sagax; Epimethei iners, stolida incogitans.


M0794 (not in Perry). Source: Daumas 284. This fable is not in Perry’s catalog, although the pairing of Prometheus with his witless brother Epimetheus is already found in Hesiod’s Theogony. For the story of the brothers collaborating in the creation of people, see Plato’s Protagoras.