774. Iuppiter, Bona, et Mala. Bona omnia a Malis, quod fluxa et caduca essent, accusabantur; quapropter sese in caelum receperunt. Mala vero Iovem interrogarunt quomodo inter homines versari deberent. Quibus ille respondit ut singula singulos invaderent, et modo hunc, modo illum attingerent. Hinc itaque Mala, cum prope nos degant, continuo homines premunt; Bona vero tardius e caelo descendunt.
M0774 = Perry274. Source: De Furia 347. This is Perry 274. For another story of good and bad, see the fable of the bee and the viper, #671.