Saturday, November 5, 2011

Image: Columba et Lupus


M0518 - M0519 - M0520
519. Columba et Lupus. Lupus vidit columbam silvestrem ramusculos colligere et ait illi, “Tota die te video ad ligna circuire et ramos congregare, sed numquam te vidi bonam domum habere vel bonum ignem facere.” Cui columba respondit, “Semper, ex quo vicini fuimus, te vidi oves trahere et congregare, sed numquam vidi te melius inde vestitum vel maiorem habere familiam.”



M0519 = Perry689. Source: Romulus Anglicus 128. This is Perry 689. For another story of the animals insulting one another, see #342.

No comments:

Post a Comment