Saturday, November 5, 2011

Image: Columbae Duae, Maritus et Uxor


M0519 - M0520 - M0521
520. Columbae Duae, Maritus et Uxor. Dicitur enim quod duae columbae erant in uno loco et habuerunt frumentum collectum in uno vase. Frumentum erat molle et vas erat plenum. Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento. Calefacto aere et desiccato frumento, diminutum est et oppressum videbatur. Rediit maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod mortua est. Postquam vero pluit; frumento remollificato, vas repletum est. Ille autem videns quod iniuste uxorem verberavit, intantum flevit quod mortuus est.



M0520 (not in Perry). Source: Liber Kalilae et Dimnae 7.126. This fable is not in Perry’s catalog; the story comes from the Panchatantra tradition. For another story about acting in haste, with fatal consequences, see the story of the man and his dog, #373.