Tuesday, November 8, 2011

Image: Minerva et Hercules


M0790 - M0791 - M0792

791. Minerva et Hercules. Per arctam viam Hercules incedebat in qua, cum aliquid, malo simile, humi positum vidisset, omni vi diffringere conabatur. Sed cum illud duplo maius factum animadverteret, maiori nisu institit et clava atterere studebat. At mirum, arbor illa repente in immanem magnitudinem excrevit totamque viam obstruxit. Quapropter, clava abiecta, mira rei novitate perculsus ac stupefactus, restitit. Sed Minerva, illi apparens, “Desine,” ait, “mirari, frater. Quod enim vides, contentio et lis est, quae quidem, si quis sine pugna reliquerit, nullius momenti sunt, at contra si lacessiverit, magis magisque crescunt.” Fabula monet quod iurgia ac lites maxima damna ferunt.



M0791 = Perry316. Source: De Furia 419. This is Perry 316. Compare the fable of the man on the rocky path, #920.