Friday, November 18, 2011

Image: Pater et Filius Discipulus


M0933 - M0934 - M0935

934. Pater et Filius Discipulus. Iuvenis quidam Zenonem philosophum aliquamdiu audierat. Deinde praeceptis philosophiae instructus domum rediit. Tum pater eius “Quid,” inquit, “fili, te Zeno docuit?” Filius respondit, “Id, pater, ut spero, ex vita mea perspicere poteris.” Ad haec pater, ira motus, arrepto baculo, tergum eius graviter verberavit. Filius aequo animo verbera accepit placideque dixit, “Docuit me Zeno numquam patri irasci.”



M0934 (not in Perry). Source: Potts & Darnell p. 4. This fable is not in Perry’s catalog, but it can be found in Aelian’s Varia Historia, 9.33. Zeno of Citium was the founder of the Stoic school of philosophy.

No comments:

Post a Comment