933. Pater, Filius, et Leo. Quidam senior filium habebat unicum, canum  venaticorum amatorem. Per quietem hunc viderat a leone trucidari.  Territus igitur ne forte eventus aliquando hoc somnium sequeretur, domum  extruxit amoenissimam, illuc inducens filium. Custos illi aderat  assiduus. Ad filii delectationem domo depinxerat omne genus animalium,  cum quibus etiam leonem. Adolescens, haec inspiciens, eo magis molestiam  contrahebat. Quodam autem tempore, propius leoni adstans, inquit, “O  fera truculentissima, in hac domo asservor propter somnium inane patris  mei. Quid tibi faciam?” Et ita dicens, manum incussit parieti, et  offendebat in clavo qui illic latebat. Qua percussione manus emarcuit et  sanies succrevit et febris subsecuta est et, brevi tempore, mortuus  est. Ita leo adolescentem occidit, patris arte nihil iuvante. Nemo  potest devitare quae sunt ventura.
Click here for a SLIDESHOW  of all the Brant images. I like the way the painted lion almost seems to possess a fatal magical power, as if the son were going to die at the very moment he touched the image!
M0933 = Perry363. Source: Clarke 176 (word order adapted; shortened). This is Perry 363. For more stories about dreams, see the gods who appear to a man in a dream, #903, or the dream of the hero, #807.

