Wednesday, November 30, 2011

Image: Venditor Simulacri


M0856 - M0857 - M0858

857. Venditor Simulacri. Cum quidam Mercurii simulacrum ex ligno fecisset, ipsum venum proposuit. Sed cum nullus emptor accederet, is, emptores alliciendi causa, clamare coepit, aiens se Deum beneficum ac divitiarum datorem venumdare. Quidam tunc ex iis qui forte aderant, “Ecquid,” inquit, “amice, Deum talem divendis, cum tute ipse tot tantisque eius beneficiis frui possis?” Cui ille “Ego quidem,” ait, “celeri subsidio indigeo; hic autem tarde divitias ferre solet.”



M0857 =  Perry099. Source: De Furia 128. This is Perry 99. For stories about wealth-bestowing statues, see #807 or #991.

No comments:

Post a Comment