Thursday, December 1, 2011

Image: Simonides Naufragus


M0867 - M0868 - M0869

868. Simonides Naufragus. Simonides melos egregium scripsit, quo paupertatem facilius sustineret, laudem victorum canens, mercede accepta. Postquam locuples factus est, redire in patriam voluit; navem ascendit, quam tempestas medio mari dissolvit. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt. Quidam curiosior “Simonide,” inquit, “ex opibus tuis nil sumis?” “Mecum,” respondet, “mea sunt cuncta.” Tunc pauci enatant, quia plures onere degravati perierant. Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, et nudos relinquunt. Forte prope fuit urbs quam naufragi petierunt. Hic quidam, litterarum studio deditus, qui saepe Simonidis versus legerat, ad se recepit; veste, nummis, familia eum exornavit. Ceteri tabulam suam portant, victum rogantes. Quos casu obvios Simonides ut vidit, “Dixi,” inquit, “mea mecum esse cuncta; quod vos rapuistis, perit.” Homo doctus in se semper divitias habet.



M0868 = Perry519. Source: Phaedrus 4.22 (adapted into prose; shortened). This is Perry 519. The shipwreck survivors of ancient Greece would carry around tabulae, placards that described, or depicted, the cause of their misfortune.