Wednesday, December 21, 2011

Image: Mulier et Speculum


M0950 - M0951 - M0952

951. Mulier et Speculum. Mulier quae pulchra fuerat, cum senesceret, turpicula esse incepit. Amabat tamen, ut prius, in speculi sui laevitate se inspicere, at iam nulla imago inde remittitur quae eius animo non suggerat augurium triste de omnibus Venerum et leporum reliquiis, iam ruinae proximis. Illa ingemiscit, lacrimat, mox irascitur, et, stultissimo vindictae amore furens, speculum nimis fidele effringit. Quo tamen, quo denique res ipsi redit? Speculi quidem fragmenta innumera per pavimentum iacent, sed ipsa totidem specula sunt, quae singula turpitudinem suam dominae obiiciunt. Homines, dum vitia quaedam abscondere volunt, saepe faciunt ut ea clarius appareant.



M0951 (not in Perry). Source: Desbillons 12.13 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Alberti, Launay and D’Ardene as his sources. For the story of a monkey who is angry at a mirror, see #128.