Thursday, December 22, 2011

Image: Fur et Carnifex


M0911 - M0912 - M0913

912. Fur et Carnifex. Damnatus quidam furti ad supplicium ducebatur, qui suam infelicitatem deplorans, “Me miserum,” inquit, “cui moriendum, superstite magistro meo a quo hanc artem didici, quem scilicet plecti oportebat prius.” Huic carnifex “Immo te,” inquit, “qui tam male didiceris, inertiae poenas dare aequissimum est.” Cui fur “At,” inquit, “non fuisse me imperitum furandi confessio mea indicat.” “Debueras igitur,” inquit carnifex, “te exercendi finem facere.” Docet fabula optimum esse a malis facinoribus celeriter desistere, nam quis non peccat in vita et delictis nullis tenetur? Sed optimus ille est qui quod fieri non oportet, id facere cito desinit.



M0912 (not in Perry). Source: Camerarius 423. This fable is not in Perry’s catalog. Compare the fable of the thief and his mother, #911.