Monday, December 5, 2011

Image: Remi et Clavus


M0764 - M0765 - M0766

765. Remi et Clavus. Remi quondam clavum increpare coeperant; dictitabant hanc inertiam eius esse quod, verberandis fluctibus, abstineret et staret semper fixus. Dum sic tumultuantes obstrepunt, ratis appropinquavit ad saxa quaedam occulta. Remi damnum sentiunt; unus et mox alter, et mox tertius illiditur. At clavus, motu levi reflexus, ratem omni periculo liberat, et “Discite,” inquit, “quam non sint inutiles qui providentes rem publicam gubernant.”



M0765 (not in Perry). Source: Desbillons 11.11 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Alberti as his source. For other fables about storms and the sea, see #845 or #928.