Friday, July 8, 2011

Image: Iuppiter et Apollo


M0765 - M0766 - M0767

766. Iuppiter et Apollo. Iuppiter et Apollo de iaculandi arte contendebant. Phoebus itaque cum arcum intendisset sagittamque emisisset, Iuppiter tantum spatii uno gressu confecit quantum Apollinis emissa sagitta. Sic qui cum praestantioribus contendunt, non modo eos non assequuntur, sed et risum pariunt sibi.



M0766 = Perry104. Source: De Furia 274. This is Perry 104. Apollo is the god of archery but, as this fable shows, Jupiter is supreme! For another fable involving both Apollo and Jupiter, see #985.

No comments:

Post a Comment