Thursday, September 2, 2010

Illustrated: Canis Dormiens et Lupus


M0361 - M0362 - M0363
362. Canis Dormiens et Lupus. Canis ante stabulum quoddam dormiebat. Quem cum lupus conspexisset, haud mora eum voraturus accurrit. Canis autem ne ab eo mactaretur obsecrabat, aiens, “Nunc quidem, here mi, ne me comedas, quaeso; sum enim macer, exilis, atque mendicus. Quin potius paulisper exspecta, mei enim domini sunt nuptias facturi. Proinde si nunc me dimiseris, postquam largius pastus ero, pinguior quoque fiam, melioremque cibum parabo tibi.” His ille verbis inductus, canem reliquit. Nonnullis autem transactis diebus, lupus reversus cum canem perquireret, eum supra domum dormientem invenit. Stans itaque inferius ipsum vocabat ac pacta conventa commemorabat. Ei vero canis respondens, “O lupe,” ait, “si me posthac ante stabulum dormientem adspexeris, ne nuptias amplius exspectes.”

Canis et Lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the 1590 Aesop images.
M0362 = Perry134. Source: De Furia 86. This is Perry 134. Compare the fable of the fish pleading for mercy, #580.