Sunday, September 26, 2010

Illustrated: Fures et Coquus


M0903 - M0904 - M0905

904. Fures et Coquus. Duo adolescentes apud coquum aliquid sese simulant esse empturos. Coquo alias res agente, carnem alter surripit; dat socio ut sub veste occultet. Coquus, surreptam sibi carnis partem ut novit, furti utrumque coepit accusare. Qui carnem sustulerat, per Iovem iurabat se non habere; qui vero habebat, iurabat se non abstulisse. “Me quidem,” inquit coquus, “fur latet; non autem eum latebit per quem iuravistis.”

Adolescentes et Coquus

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images.

M0904 = Perry066. Source: Stoddart p. 114. This is Perry 66. Compare the story of the man trying to trick the god Apollo, #798.