Sunday, November 7, 2010

Image: Equus Unus et Dominus Eius


M0267 - M0268 - M0269
268. Equus Unus et Dominus Eius. Agricola quidam solum habuit equum. Videbatur sibi, si unum adhuc haberet, quod eo melius arare posset et agrum colere. Supplex ergo Deum rogavit et oblationes fecit et eleemosynas ut de munere divino alium equum acquirere posset. Dum itaque in hiis votis frequens esset et Deum orando fatigaret, contigit furem solum eius equum subtrahere. Equo igitur sic amisso, homo vota sua mutavit et orationes, dicens, “Domine Deus, subtractum si reddas equum, pro alio de cetero tua moenia non pulsabo.”



M0268 = Perry665. Source: Romulus Anglicus 44. This is Perry 665. Compare the changing vows of the cowherd, #777, or of the fox, #35.