Tuesday, November 9, 2010

Image: Equi Duo, Fratres


M0266 - M0267 - M0268
267. Equi Duo, Fratres. Equiso equos duos coemerat, eadem matre natos, viribus firmis praeditos et forma corporis elegante. Hos educare coepit. Alter quidem se praebuit ad cuncta eius praecepta docilem. At alter, obstinatus, indole aspera, dominum refutat: os durum, caput mobilius, cervix rigidior, nulla celeritas pedum, crurum mollitia nulla; quomodo gyros variare disceret, vel tolutim incedere? Equiso ergo hunc vendidit mulioni. Post tempus, cum ambo forte in publici hospitis domum simul devenirent, hic horridus et sarcinas graves gerens adspicit fratrem, alacrem, nitentem et equite nobili superbum, pondere glorioso. Salutat et tristis requirit unde vitam tam disparem agant, cum simili loco uterque prognatus sit. Ille respondet, “Frater, omne hoc bonum quod in me inesse vides, educatio bene collocata fecit.”



M0267 (not in Perry). Source: Desbillons 11.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For another story about animal education, see the story of the pig and the dog, #344. See also the fable of the two ploughshares, #760.