207. Mures et Feles, Proeliantes. Feles quondam et mures commiserant proelium. Mures vero, maxima clade profligati, cum animi et virium defectu se victos esse intellexissent, satrapas et antesignanos elegerunt sibi. Qui, ut inter reliquos insignibus et fortitudine eminerent, capitibus suis addiderant cornua. Iterum deinde feles adortae mures universos in fugam avertunt. Ac reliqui quidem mures, fuga servati, tuto latibula sua intrant. Praetores autem et ipsi fuga ad latebras pervenerant suas sed, cum intrare vellent, sunt impediti cornibus. Quos comprehensos feles dederunt neci. Qui nimis freti sunt armis suis, per ipsa arma intereunt.
(Yoshitoshi's 'The Battle of the Cats and Mice' 1859:
source)
M0207 = Perry165. Source: Syntipas 51 (translated into Latin). This is Perry 165. Compare the story of the rabbit and his horns, #163.