206. Mures, Feles, et Tintinnabulum. Mures aliquando consultabant quomodo se a fele tueri possent. Multa proponebantur a singulis muribus, sed nihil placebat. Postremo unus dixit, “Tintinnabulum feli annectendum est; tum statim audiemus cum veniet, facileque effugiemus.” Omnes mures laeti praedicant prudentem consilii auctorem. “Iam tu,” inquiunt, “annecte tintinnabulum.” “Ego vero,” respondet ille, “consilium dedi; alius operam sumat.” Irritum consilium fuit, quoniam qui feli annecteret tintinnabulum non reperiebatur. Dictum citius quam factum.
Click here for a
SLIDESHOW of all the Barlow images. Look closely and you can see the bell there where the mice are!
M0206 = Perry613. Source: Gildersleeve 18. This is Perry 613. There is also a fable about a dog who had to wear a bell as a warning, #387. Read a Fabula Facilis version of this fable.