Tuesday, November 9, 2010

Image: Mus in Muscipulo Captus


M0196 - M0197 - M0198
197. Mus in Muscipulo Captus. Lardum e muscipulo pendulum edacitatem muris famelici inflammaverat; at vix attigit, captus gemit. Miser ergo, dum suam sortem lamentatur, quippe iam videns spem salutis nullam sibi superesse, mus severus et retorridus huc forte venit et, “Merito certe tuo,” inquit, “accidit malum quod nunc deploras. Ego iam quidem centies videram dapes eiusmodi fraudulentas mihi obiici, at semper animus abhorruit, quantamlibet illae appetentiam sui excitarent. Etenim profecto in hoc capite nostro aliqua scintilla sensus et prudentiae viget; rationis autem quam sis indigus iam saepe comprobatum feceras futilibus et indoctis moribus.” “Meme enecas,” inquit alter; “quod arguis, ferrem libenter, si simul dares medelam malis meis. Sed cum tu, dure, nihil prodesse queas, cur tuis conviciis meam hanc calamitatem exasperas?”



M0197 (not in Perry). Source: Desbillons 1.17 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the drowning boy, #962, or the fox in the well and the wolf, #64.